Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 4

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Nova Vulgata 4,2«Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas
Nova Vulgata 4,3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium, qui ingrediuntur, ut stent et ministrent in tabernaculo conventus.
Nova Vulgata
4,4Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo conventus: sanctum sanctorum. 
Nova Vulgata 4,5Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii;
Nova Vulgata 4,6et operient rursum velamine pellium delphini extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes.
Nova Vulgata 4,7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.
Nova Vulgata 4,8Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.
Nova Vulgata 4,9Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;
Nova Vulgata 4,10et super omnia ponent operimentum pellium delphini et ponent super feretrum.
Nova Vulgata 4,11Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum pellium delphini et inducent vectes.
Nova Vulgata 4,12Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio; et extendent desuper operimentum pellium delphini ponentque super feretrum.
Nova Vulgata 4,13Sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento;
Nova Vulgata 4,14ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.
Nova Vulgata 4,15Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus.
Nova Vulgata 4,16Ad curam Eleazari filii Aaron sacerdotis pertinet oleum ad concinnandas lucernas et gratissimum incensum et oblatio, quae semper offertur, et oleum unctionis et quidquid ad cultum habitaculi pertinet omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt».
Nova Vulgata
4,17Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Nova Vulgata 4,18«Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum,
Nova Vulgata 4,19sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat.
Nova Vulgata 4,20Non intrabunt ad videndum, nec puncto quidem, sanctuarium; alioquin morientur».
Nova Vulgata
4,21Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 4,22«Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas;
Nova Vulgata 4,23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes, qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo conventus.
Nova Vulgata
4,24Hoc est officium familiarum Gersonitarum,
Nova Vulgata 4,25ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus,
Nova Vulgata 4,26cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent.
Nova Vulgata 4,27Iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson, et scient singuli cui debeant oneri mancipari. 
Nova Vulgata 4,28Hic est cultus familiarum Gersonitarum in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Nova Vulgata
4,29Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Nova Vulgata 4,30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, omnes, qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum tabernaculi conventus.
Nova Vulgata
4,31Haec sunt onera eorum: portabunt tabulas habitaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
Nova Vulgata 4,32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis; omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt.
Nova Vulgata 4,33Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis».
Nova Vulgata
4,34Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Nova Vulgata 4,35a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi conventus;
Nova Vulgata 4,36et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta.
Nova Vulgata 4,37Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
Nova Vulgata
4,38Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Nova Vulgata 4,39a triginta annis et supra usque ad quinquagesimum annum, omnes, qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo conventus;
Nova Vulgata 4,40et inventi sunt secundum familias et domus patrum suorum duo milia sescenti triginta.
Nova Vulgata 4,41Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini.
Nova Vulgata
4,42Numeratae sunt et familiae filiorum Merari per cognationes et domos patrum suorum
Nova Vulgata 4,43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum, omnes, qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi conventus;
Nova Vulgata 4,44et inventi sunt tria milia ducenti.
Nova Vulgata 4,45Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
Nova Vulgata
4,46Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
Nova Vulgata 4,47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda in tabernaculo conventus,
Nova Vulgata 4,48fuerunt simul octo milia quingenti octoginta.
Nova Vulgata Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
49 Per manum Moysi - Transpone post «Iuxta verbum Domini» (cfr. vv. 37.45)
Sicut - Lege cum Gr, Syr Targ et Vg ka’āšer; TM «quod»