Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 50

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 50
50,1Psalmus. Asaph.

Deus deorum, Dominus, locutus est

et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Nova Vulgata
50,2Ex Sion speciosa decore Deus illuxit,
Nova Vulgata
50,3Deus noster veniet et non silebit:

ignis consumens est in conspectu eius

et in circuitu eius tempestas valida.
 
Nova Vulgata
50,4Advocabit caelum desursum

et terram discernere populum suum:
Nova Vulgata
50,5«Congregate mihi sanctos meos,

qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio».
Nova Vulgata
50,6Et annuntiabunt caeli iustitiam eius,

quoniam Deus iudex est.
 
Nova Vulgata
50,7«Audi, populus meus, et loquar,

Israel, et testificabor adversum te:

Deus, Deus tuus, ego sum.
Nova Vulgata
50,8Non in sacrificiis tuis arguam te;

holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
Nova Vulgata
50,9Non accipiam de domo tua vitulos

neque de gregibus tuis hircos.
 
Nova Vulgata
50,10Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum,

iumentorum mille in montibus.
Nova Vulgata
50,11Cognovi omnia volatilia caeli;

et, quod movetur in agro, meum est.
Nova Vulgata
50,12Si esuriero non dicam tibi;
 meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
Nova Vulgata
50,13Numquid manducabo carnes taurorum

aut sanguinem hircorum potabo?
Nova Vulgata
50,14Immola Deo sacrificium laudis

et redde Altissimo vota tua;
Nova Vulgata
50,15et invoca me in die tribulationis:

eruam te, et honorificabis me».
 
Nova Vulgata
50,16Peccatori autem dixit Deus:

«Quare tu enarras praecepta mea

et assumis testamentum meum in os tuum?
Nova Vulgata
50,17Tu vero odisti disciplinam

et proiecisti sermones meos retrorsum.
 
Nova Vulgata
50,18Si videbas furem, currebas cum eo;

et cum adulteris erat portio tua.
Nova Vulgata
50,19Os tuum dimittebas ad malitiam,

et lingua tua concinnabat dolos.
 
Nova Vulgata
50,20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris

et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium.
Nova Vulgata
50,21Haec fecisti, et tacui.

Existimasti quod eram tui similis.

Arguam te et statuam illa contra faciem tuam.
 
Nova Vulgata
50,22Intellegite haec, qui obliviscimini Deum,

ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.
Nova Vulgata
50,23Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me,

et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei».