Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 7

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7
7,1Cum sanare vellem Israel,
revelata est iniquitas Ephraim
et malitia Samariae,
quia operati sunt mendacium;
et fur ingressus est,
foris autem spoliat turma latronum.
Nova Vulgata
7,2Et non dicunt in cordibus suis
omnem malitiam eorum me recordari.
Nunc circumdederunt eos opera sua,
coram facie mea facta sunt.
Nova Vulgata
7,3In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.
Nova Vulgata
Omnes adulterantes;
quasi clibanus succensus illi,
pistor cessat excitare ignem
a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
4 Succensus illi, pistor – Lege ‛ēr hēm ’ōpheh; TM «seccensus a pistore»
Nova Vulgata
7,5Die regis nostri
infirmi facti sunt principes ardore vini,
quod apprehendit protervos.
Nova Vulgata
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum
in insidiando;
tota nocte dormivit ira eorum,
mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
6 Ira eorum – Lege (cfr. Targ et Syr) ’appehem; TM «pistor eorum»
Nova Vulgata
7,7Omnes calefacti sunt quasi clibanus
et devorant iudices suos.
Omnes reges eorum ceciderunt;
non est qui clamet in eis ad me.
Nova Vulgata
7,8Ephraim in populis ipse commiscebatur;
Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
Nova Vulgata
7,9Comederunt alieni robur eius,
et ipse nescit;
sed et cani effusi sunt in eo,
et ipse ignorat.
Nova Vulgata
7,10Et testatur superbia Israel in faciem suam,
nec reversi sunt ad Dominum Deum suum
et non quaesierunt eum in omnibus his.
Nova Vulgata
7,11Et factus est Ephraim quasi columba
insipiens non habens sensum:
Aegyptum invocabant,
ad Assyrios abierunt.
Nova Vulgata
7,12Et cum profecti fuerint,
expandam super eos rete meum;
quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
Nova Vulgata
7,13Vae eis, quoniam recesserunt a me!
Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me.
Et ego redimam eos,
cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
Nova Vulgata
Et non clamaverunt ad me in corde suo,
sed ululabant in cubilibus suis;
super triticum et vinum se incidebant,
contumaces sunt adversum me.
14 Se incidebant – Lege cum mss et Gr jitgôdādû; TM «se excitant» (?)
Nova Vulgata
7,15Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum,
et in me cogitaverunt malitiam.
Nova Vulgata
Convertuntur ad eum, qui non prodest,
facti sunt quasi arcus dolosus;
cadent in gladio principes eorum
propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
16 Ad eum, qui non prodest – Lege ’el lō’jôîl; TM «non super» (?)