Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 82

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 82
82,1Psalmus. Asaph.

Deus stetit in concilio divino,

in medio deorum iudicat.
 
Nova Vulgata
82,2«Usquequo iudicabitis inique

et facies peccatorum sumetis?
Nova Vulgata
82,3Iudicate egeno et pupillo,

humilem et pauperem iustificate.
Nova Vulgata
82,4Eripite pauperem

et egenum de manu peccatoris liberate».
 
Nova Vulgata
82,5Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant;

movebuntur omnia fundamenta terrae.
Nova Vulgata
82,6Ego dixi: «Dii estis,
et filii Excelsi omnes».
Nova Vulgata
82,7Vos autem sicut homines moriemini

et sicut unus de principibus cadetis.
Nova Vulgata
82,8Surge, Deus, iudica terram,

quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.