Nova Vulgata1111,1Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
Nova Vulgata 11,2«Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur?
Nova Vulgata 11,3Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
Nova Vulgata 11,4Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”.
Nova Vulgata 11,5Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi,
Nova Vulgata 11,6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua.
Nova Vulgata 11,7Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Nova Vulgata 11,8Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces?
Nova Vulgata 11,9Longior terra mensura eius et latior mari.
Nova Vulgata 11,10Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?
Nova Vulgata 11,11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat?
Nova Vulgata 11,12Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur.
Nova Vulgata 11,13Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas,
Nova Vulgata 11,14si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
Nova Vulgata 11,15tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis.
Nova Vulgata 11,16Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
Nova Vulgata 11,17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
Nova Vulgata Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
18Defossu – TM «fodisti» (ḥāfartā); alii vertunt protectus, coniectura a verbo ḥāfaf vel ḥāfaf
Nova Vulgata 11,19Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Nova Vulgata 11,20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae».