Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 14

Iudicum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim
Nova Vulgata 14,2ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: «Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem». 
Nova Vulgata 14,3Cui dixerunt pater et mater sua: «Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?». Dixitque Samson ad patrem suum: «Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis».
Nova Vulgata 14,4Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli.
Nova Vulgata
14,5Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei.
Nova Vulgata 14,6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare.
Nova Vulgata 14,7Descenditque et locutus est mulieri, quae placuerat oculis eius.
Nova Vulgata 14,8Et post aliquot dies revertens, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis; et ecce examen apum in corpore leonis erat ac favus mellis.
Nova Vulgata 14,9Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Nova Vulgata
14,10Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant.
Nova Vulgata 14,11Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo.
Nova Vulgata 14,12Quibus locutus est Samson: «Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias;
Nova Vulgata 14,13sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias». Qui responderunt ei: «Propone problema, ut audiamus». 
Nova Vulgata 14,14Dixitque eis:
«De comedente exivit cibus,

et de forti est egressa dulcedo».
    Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Nova Vulgata Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: «Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis?».
15 Quartus - Lege cum Gr et Syr hāreî; TM «septimus» (haššeî)
Ad nuptias - Lege cum paucis mss et Targ hălōm (huc, Vg libere «ad nuptias»); TM «nonne» (hălō)
Nova Vulgata 14,16Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: «Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere». At ille respondit: «Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?».
Nova Vulgata 14,17Septem igitur diebus convivii flebat apud eum; tandemque die septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis,
Nova Vulgata 14,18et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum:

«Quid dulcius melle,

et quid leone fortius?».
    Qui ait ad eos:

«Si non arassetis in vitula mea,

non invenissetis propositionem meam».
Nova Vulgata
14,19Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
Nova Vulgata
14,20Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius, qui erat pronubus.