Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 4

Esther

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat
Nova Vulgata 4,2usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Nova Vulgata 4,3In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Nova Vulgata
4,4Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
Nova Vulgata 4,5Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret.
Nova Vulgata 4,6Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii.
Nova Vulgata 4,7Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
Nova Vulgata 4,8Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo.
Nova Vulgata 4,8a«Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte».
Nova Vulgata
4,9Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
Nova Vulgata 4,10Quae respondit ei et iussit, ut diceret Mardochaeo:
Nova Vulgata 4,11«Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem».
Nova Vulgata 4,12Quod cum audisset Mardochaeus,
Nova Vulgata 4,13rursum mandavit Esther dicens: «Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.
Nova Vulgata 4,14Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?».
Nova Vulgata
4,15Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
Nova Vulgata 4,16«Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo».
Nova Vulgata 4,17Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.
Nova Vulgata
Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam
17a-zz = Vg 138-1419
Nova Vulgata 4,17bet dixit:

«Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
Nova Vulgata
4,17cDomine, Domine, rex omnipotens,

in dicione enim tua cuncta sunt posita,

et non est qui possit tuae resistere voluntati,

si decreveris salvare Israel.
Nova Vulgata
4,17dTu enim fecisti caelum et terram

et quidquid mirabile caeli ambitu continetur;
Nova Vulgata
4,17eDominus omnium es,
 nec est qui resistat maiestati tuae.
Nova Vulgata
4,17fTu scis, Domine, quia libenter adorarem

plantas pedum Aman pro salute Israel;
Nova Vulgata
4,17ghoc autem non feci,

ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei,

et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.
Nova Vulgata
4,17hEt non facio ea in arrogantia

neque in gloriae cupiditate, Domine.

Appare, Domine; manifestare, Domine!
Nova Vulgata
4,17iEt nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob,

parce populo tuo,
quia volunt nos inimici nostri perdere

et delere hereditatem tuam.
Nova Vulgata
4,17kNe despicias partem tuam,
quam redemisti tibi de terra Aegypti.
Nova Vulgata
4,17lExaudi deprecationem meam

et propitius esto sorti tuae;

et converte luctum nostrum in gaudium,

ut viventes laudemus nomen tuum, Domine,

et ne claudas ora te canentium».
Nova Vulgata
4,17mOmnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
Nova Vulgata
4,17nEsther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat.
Nova Vulgata 4,17oCumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde.
Nova Vulgata 4,17pEt cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit:
Nova Vulgata
4,17q«Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.

Suffraga mihi soli

et non habenti defensorem praeter te, Domine,
Nova Vulgata
4,17rquoniam periculum in manu mea est.
Nova Vulgata
4,17sEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti.
Nova Vulgata
4,17tEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris

novem reges tradidisti.
Nova Vulgata
4,17uEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti.
Nova Vulgata
4,17vEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.
Nova Vulgata
4,17xEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti.
Nova Vulgata
4,17yEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum,

morte damnato et oranti pro vita misertus es

et donasti ei vitae annos quindecim.
Nova Vulgata
4,17zEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu Annae petenti in desiderio animae

filii generationem donasti.
Nova Vulgata
4,17aaEgo audivi ex libris maiorum meorum, Domine,

quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine,

usque in finem.
Nova Vulgata
4,17bbEt nunc adiuva me solitariam

et neminem habentem nisi te,

Domine, Deus meus.
Nova Vulgata
4,17ccTu nosti

quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum.
Nova Vulgata
4,17ddDeus, tu nosti

quoniam non manducavi de mensa exsecrationum

et vinum libationum eorum non bibi.
Nova Vulgata
4,17eeTu nosti

quoniam a die translationis meae

non sum laetata, Domine,

nisi in te solo.
Nova Vulgata
4,17ffTu scis, Deus,

quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est,

exsecror illud tamquam pannum menstruatae

et non indui illud in die bona.
Nova Vulgata
4,17ggEt nunc subveni orphanae mihi

et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis

et gratam me fac coram eo

et converte cor eius in odium oppugnantis nos,

in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei.
Nova Vulgata
4,17hhNos autem libera de manu inimicorum nostrorum;

converte luctum nostrum in laetitiam

et dolores nostros in sanitatem.
Nova Vulgata
4,17iiSurgentes autem supra partem tuam, Deus,

fac in exemplum.
Nova Vulgata
4,17kkAppare, Domine; manifestare, Domine!».