Nova Vulgata1010,1Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.
Nova Vulgata10,2Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: «Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:
Nova Vulgata10,3percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.
Nova Vulgata10,4Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac».
Nova Vulgata 10,5Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
Nova Vulgata10,6Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
Nova Vulgata 10,7Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;
Nova Vulgata10,8et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu transmigrationis.
Nova Vulgata10,9Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
Nova Vulgata 10,10Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: «Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.
Nova Vulgata10,11Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis».
Nova Vulgata 10,12Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: «Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
Nova Vulgata10,13Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto —
Nova Vulgata10,14constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc».
Nova Vulgata10,15Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
Nova Vulgata 10,16Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.
Nova Vulgata10,17Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
Nova Vulgata 10,18Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia;
Nova Vulgata10,19et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent.
Nova Vulgata10,20Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
Nova Vulgata10,21Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.
Nova Vulgata10,22Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
Nova Vulgata 10,23Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.
Nova Vulgata10,24Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem et Uri.
Nova Vulgata10,25Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
Nova Vulgata10,26Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.
Nova Vulgata10,27Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.
Nova Vulgata10,28Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
Nova VulgataEt de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.
29Beguai - Lege bighwaj (cfr. 2,2.14); TM «Bani»
Nova Vulgata10,30Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.
Nova Vulgata10,31Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,
Nova Vulgata10,32Beniamin, Melluch, Samarias.
Nova Vulgata10,33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.
Nova VulgataDe filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
34Ioel - Lege cum Esd Lag 9,34 wejô’ēl; TM «et Uel»
Nova Vulgata10,35Banaia et Badaias, Cheliau,
Nova Vulgata10,36Vania, Meremoth et Eliasib,
Nova Vulgata10,37Matthanias, Matthanai et Iasi.
Nova VulgataEt de filiis Bennui: Semei
38Et de filiis Bennui - Lege cum Esd A 9,36 ûmibbenê binnûj; TM «et Bani et Bennui»
Nova Vulgata10,39et Selemias et Nathan et Adaias
Nova Vulgata10,40et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
Nova Vulgata10,41Azareel et Selemias, Samaria,
Nova Vulgata10,42Sellum, Amaria, Ioseph.
Nova Vulgata10,43De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel et Banaia.
Nova Vulgata Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.
44Et dimiserunt uxores et filios - Lege cum Esd A 9,36 wajsalleḥûmnâsîm ûbânim; TM «et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios»