Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Danielis - 2

Danielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
Nova Vulgata 2,2Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege.
Nova Vulgata 2,3Et dixit ad eos rex: «Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium».
Nova Vulgata 2,4Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: «Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus».
Nova Vulgata 2,5Et respondens rex ait Chaldaeis: «Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur;
Nova Vulgata 2,6si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi».
Nova Vulgata 2,7Responderunt secundo atque dixerunt: «Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus».
Nova Vulgata 2,8Respondit rex et ait: «Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Nova Vulgata 2,9Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi».
Nova Vulgata 2,10Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: «Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo.
Nova Vulgata 2,11Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio».
Nova Vulgata 2,12Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis.

Nova Vulgata
2,13Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent.

Nova Vulgata
2,14Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis;
Nova Vulgata 2,15respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Nova Vulgata 2,16Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi;
Nova Vulgata 2,17et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium,
Nova Vulgata 2,18ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Nova Vulgata 2,19Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli
Nova Vulgata 2,20et locutus Daniel ait:

«Sit nomen Dei benedictum

a saeculo et usque in saeculum,
quia sapientia et fortitudo eius sunt;

Nova Vulgata
2,21et ipse mutat tempora et aetates,

transfert atque constituit reges,
dat sapientiam sapientibus

et scientiam intellegentibus disciplinam:

Nova Vulgata
2,22ipse revelat profunda et abscondita

et novit in tenebris constituta,

et lux cum eo inhabitat,

Nova Vulgata
2,23Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo,

quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi

et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te,

quia sermonem regis aperuisti nobis».

Nova Vulgata
2,24Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: «Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo».
Nova Vulgata 2,25Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: «Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet».
Nova Vulgata 2,26Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: «Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?».
Nova Vulgata 2,27Et respondens Daniel coram rege ait: «Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi;
Nova Vulgata 2,28sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex
Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum
et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:

Nova Vulgata
2,29Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt.
Nova Vulgata 2,30Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.

Nova Vulgata
2,31Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
Nova Vulgata 2,32Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,
Nova Vulgata 2,33tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
Nova Vulgata 2,34Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos;
Nova Vulgata 2,35tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.
Nova Vulgata
2,36Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
Nova Vulgata 2,37Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi;
Nova Vulgata 2,38et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum.
Nova Vulgata 2,39Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
Nova Vulgata 2,40Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec.
Nova Vulgata 2,41Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto.
Nova Vulgata 2,42Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
Nova Vulgata 2,43Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae.
Nova Vulgata 2,44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
Nova Vulgata 2,45Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius».
Nova Vulgata
2,46Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei.
Nova Vulgata 2,47Loquens ergo rex ait Danieli: «Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc».
Nova Vulgata 2,48Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis.
Nova Vulgata 2,49Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.