Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 26

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 26 26,1In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud a Domino dicens:
Nova Vulgata 26,2«Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum.
Nova Vulgata 26,3si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala, et paeniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum.
Nova Vulgata 26,4Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis,
Nova Vulgata 26,5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis,
Nova Vulgata 26,6dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae».
Nova Vulgata
26,7Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini.
Nova Vulgata Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: «Morte moriaris!
8 Praeceperat ei – Lege cum Syr, Gr et Vg ṣiwwāhû; TM omittit pronomen
Nova Vulgata 26,9Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?».
   Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini.
Nova Vulgata Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae.
10 Domus – Lege cum multis mss Hebraicis, Trg, Syr et Vg bêt
Nova Vulgata 26,11Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: «Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris».
Nova Vulgata 26,12Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: «Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis.
Nova Vulgata 26,13Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et paenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos.
Nova Vulgata 26,14Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite mihi, quod bonum et rectum est in oculis vestris.
Nova Vulgata 26,15Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec».
Nova Vulgata 26,16Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: «Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos».
Nova Vulgata
26,17Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes:
Nova Vulgata 26,18«Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum:
Sion quasi ager arabitur,
et Ierusalem in acervum lapidum erit,
et mons domus in excelsa silvarum”.
Nova Vulgata
26,19Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras!».
Nova Vulgata 26,20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiae.
Nova Vulgata 26,21Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum.
Nova Vulgata 26,22Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum;
Nova Vulgata 26,23et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulcris filiorum vulgi.
Nova Vulgata 26,24Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.