Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 36

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 36 36,1Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens:
Nova Vulgata 36,2«Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc,
Nova Vulgata 36,3si forte, audiente domo Iudae universa mala, quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum».
Nova Vulgata
36,4Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neriae; et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. 
Nova Vulgata 36,5Et praecepit Ieremias Baruch dicens: «Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini. 
Nova Vulgata 36,6Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
Nova Vulgata 36,7si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc».
Nova Vulgata
36,8Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.
Nova Vulgata
36,9Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem.
Nova Vulgata 36,10Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiae in domo Domini, in exedra Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiore, in introitu portae Novae domus Domini, audiente omni populo.
Nova Vulgata
36,11Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,
Nova Vulgata 36,12descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes.
Nova Vulgata 36,13Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
Nova Vulgata 36,14Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: «Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni». Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos.
Nova Vulgata 36,15Et dixerunt ad eum: «Sede et lege haec in auribus nostris»; et legit Baruch in auribus eorum. 
Nova Vulgata 36,16Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum; et dixerunt ad Baruch: “Nuntiare debemus regi omnes sermones istos”.
Nova Vulgata 36,17Et interrogaverunt Baruch dicentes: «Indica nobis, quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius». 
Nova Vulgata 36,18Dixit autem eis Baruch: «Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento». Dixit autem eis Baruch: «Ex ore suo loquebatur ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento». 
Nova Vulgata 36,19Et dixerunt principes ad Baruch: «Vade et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis».
Nova Vulgata 36,20Et ingressi sunt ad regem in atrium, porro volumen deposuerunt in exedra Elisamae scribae; et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones.
Nova Vulgata
36,21Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem.
Nova Vulgata 36,22Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis; 
Nova Vulgata 36,23cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit eas scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. 
Nova Vulgata 36,24Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos. 
Nova Vulgata 36,25Verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias instanter rogaverunt regem, ne combureret librum, et non audivit eos.
Nova Vulgata 36,26Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus.
Nova Vulgata
36,27Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens:
Nova Vulgata 36,28«Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae.
Nova Vulgata 36,29Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”.
Nova Vulgata 36,30Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem;
Nova Vulgata 36,31et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et super habitatores Ierusalem et super viros Iudae omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt».
Nova Vulgata
36,32Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis.