Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 56

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 56 56,1Haec dicit Dominus:
«Custodite iudicium et facite
iustitiam,
quia iuxta est salus mea, ut veniat,
et iustitia mea, ut reveletur».
Nova Vulgata
56,2Beatus vir, qui facit hoc,
et filius hominis, qui apprehendit istud,
custodiens sabbatum, ne polluat illud,
custodiens manum suam, ne faciat omne malum.
Nova Vulgata
56,3Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino,
dicens: «Separatione dividet me Dominus a populo suo».
Et non dicat eunuchus:
«Ecce, ego lignum aridum».
Nova Vulgata
56,4Quia haec dicit Dominus eunuchis:
«Qui custodierint sabbata mea
et elegerint, quae ego volui,
et tenuerint foedus meum,
Nova Vulgata
dabo eis in domo mea et in muris meis
locum et nomen melius a filiis et filiabus:
nomen sempiternum dabo eis,
quod non peribit.
5 Eis2 – Lege cum 1QIsa et verss lāmô; TM «ei»
Nova Vulgata
56,6Et filios advenae, qui adhaerent Domino,
ut colant eum,
ut diligant nomen Domini,
ut sint ei in servos,
omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud,
et tenentes foedus meum,
Nova Vulgata
56,7adducam eos in montem sanctum meum
et laetificabo eos in domo orationis meae:
holocausta eorum et victimae eorum
placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis
vocabitur cunctis populis».
Nova Vulgata
56,8Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel:
«Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius».
Nova Vulgata
56,9Omnes bestiae agri, venite ad devorandum,
universae bestiae saltus.
Nova Vulgata
56,10Speculatores eius caeci, omnes nescierunt;
universi sunt canes muti non valentes latrare,
insanientes, cubantes, amantes soporem;
Nova Vulgata
56,11et canes voraces nescierunt saturitatem,
ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam:
omnes in viam suam declinaverunt,
unusquisque ad avaritiam suam,
a summo usque ad novissimum.
Nova Vulgata
56,12«Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate;
et cras erit sicut hodie
et multo amplius».