Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 5

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5 5,1Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: «Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete.
Nova Vulgata 5,2Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
Nova Vulgata 5,3Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.
Nova Vulgata 5,4Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;
Nova Vulgata ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait:
5 Verba - Lege cum ms Hebraico, Sam et verss; TM «verbum»
Nova Vulgata
5,6“Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Nova Vulgata
5,7Non habebis deos alienos in conspectu meo.
Nova Vulgata
5,8Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra.
Nova Vulgata 5,9Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,
Nova Vulgata 5,10et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
Nova Vulgata
5,11Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.
Nova Vulgata
5,12Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
Nova Vulgata 5,13Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
Nova Vulgata 5,14Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
Nova Vulgata 5,15Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati.
Nova Vulgata
5,16Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Nova Vulgata
5,17Non occides.
Nova Vulgata
5,18Neque moechaberis.
Nova Vulgata
5,19Furtumque non facies.
Nova Vulgata
5,20Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Nova Vulgata
5,21Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”.
Nova Vulgata
5,22Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
Nova Vulgata
5,23Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu
Nova Vulgata 5,24atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Nova Vulgata 5,25Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Nova Vulgata 5,26Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?
Nova Vulgata 5,27Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”.
Nova Vulgata
5,28Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
Nova Vulgata 5,29Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
Nova Vulgata 5,30Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
Nova Vulgata 5,31Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem”.
Nova Vulgata 5,32Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
Nova Vulgata 5,33sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.