Nova Vulgata1717,1Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
Nova Vulgata17,2qui dixit matri suae: «Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli». Cui illa respondit: «Benedictus filius meus Domino!».
Nova Vulgata17,3Reddidit ergo eos matri suae, quae dixit ei: «Consecravi et vovi argentum hoc Domino: de manu mea suscipiat pro filio meo, ut faciat sculptile atque conflatile. Et nunc trado illud tibi».
Nova Vulgata17,4Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae,
Nova Vulgata17,5qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
Nova Vulgata17,6In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
Nova Vulgata 17,7Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque ipse Levites et habitabat ibi ut advena.
Nova Vulgata17,8Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae,
Nova Vulgata17,9interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: «Levita sum de Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse perspexero».
Nova Vulgata17,10Dixitque Michas: «Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria».
Nova Vulgata17,11Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis.
Nova Vulgata17,12Implevitque Michas manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se,
Nova Vulgata17,13«nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Dominus habenti levitici generis sacerdotem».