Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Michaeae - 4

Michaeae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4
4,1Et erit in novissimis diebus:
Erit mons domus Domini
praeparatus in vertice montium
et sublimis super colles;
et fluent ad eum populi.
Nova Vulgata
4,2Et properabunt gentes multae et dicent:
«Venite, ascendamus ad montem Domini
et ad domum Dei Iacob,
et docebit nos de viis suis,
et ibimus in semitis eius»;
quia de Sion egredietur lex,
et verbum Domini de Ierusalem.
Nova Vulgata
4,3Et iudicabit inter populos multos
et decernet gentibus fortibus usque in longinquum;
et concident gladios suos in vomeres
et hastas suas in falces;
non sumet gens adversus gentem gladium,
et non discent ultra belligerare.
Nova Vulgata
4,4Et sedebit unusquisque subtus vitem suam
et subtus ficum suam,
et non erit qui deterreat;
quia os Domini exercituum locutum est.
Nova Vulgata
4,5Quia omnes populi ambulabunt
unusquisque in nomine dei sui;
nos autem ambulabimus in nomine Domini
Dei nostri in aeternum et ultra.
Nova Vulgata
4,6«In die illa, dicit Dominus,
congregabo claudicantem,
et eam, quam eieceram, colligam
et quam afflixeram;
Nova Vulgata
et ponam claudicantem in reliquias
et eam, quae laboraverat, in gentem robustam».
Et regnabit Dominus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in aeternum.
7 Et eam, quae laboraverat – Lege cum Vg wehannil’āh; TM «et procul repulsam» (?)
Nova Vulgata
4,8Et tu, turris gregis,
collis filiae Sion,
usque ad te veniet et perveniet
potestas prima,
regnum filiae Ierusalem.
Nova Vulgata
4,9Nunc quare clamas clamore magno?
Numquid rex non est in te,
aut consiliarius tuus periit,
quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
Nova Vulgata
4,10Dole et satage,
filia Sion, quasi parturiens;
quia nunc egredieris de civitate
et habitabis in campo
et venies usque ad Babylonem;
ibi liberaberis,
ibi redimet te Dominus
de manu inimicorum tuorum.
Nova Vulgata
4,11Nunc autem congregatae sunt super te
gentes multae,
quae dicunt: «Profanetur,
et aspiciat in Sion oculus noster».
Nova Vulgata
4,12Ipsi autem non cognoverunt
cogitationes Domini
et non intellexerunt consilium eius,
quia congregavit eos quasi manipulos in area.
Nova Vulgata
4,13Surge et tritura, filia Sion,
quia cornu tuum ponam ferreum
et ungulas tuas ponam aereas,
et comminues populos multos
et vovebis Domino rapinas eorum
et divitias eorum Domino universae terrae.
Nova Vulgata
Nunc incide te, filia incisionis!
Obsidionem posuerunt super nos;
in virga percutiunt
maxillam iudicis Israel.
14 Posuerunt – Lege cum Syr, Targ et Vg śāmû; TM «posuit»