Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 46

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 46 46,1Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
Nova Vulgata audivit eum per visionem noctis vocantem se: «Iacob, Iacob!». Cui respondit: «Ecce adsum!».
2 Per visionem - Lege cum Sam, Gr, Syr, Targ et Vg bemar’at; TM «in visionibus»
Nova Vulgata 46,3Ait illi: «Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Nova Vulgata 46,4Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos».
Nova Vulgata
46,5Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
Nova Vulgata 46,6sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius,
Nova Vulgata 46,7filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.
Nova Vulgata
46,8Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis.
    Primogenitus Ruben.
Nova Vulgata 46,9Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
Nova Vulgata
46,10Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis.
Nova Vulgata
46,11Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
Nova Vulgata
46,12Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.
Nova Vulgata
Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.
13 Et Iasub - Lege cum Sam et Gr wejāšûb (= Nm 26,24; 1 Par 7,1); Tm wejôb
Nova Vulgata
46,14Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
Nova Vulgata
46,15Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres.
Nova Vulgata
Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.
16 Sephon - Lege cum Sam et Gr ephôn (= Nm 26,15); Tm siphjôn
Nova Vulgata
46,17Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Nova Vulgata
46,18Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas.
Nova Vulgata
46,19Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
Nova Vulgata 46,20Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
Nova Vulgata
46,21Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
Nova Vulgata
46,22Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim.
Nova Vulgata
46,23Filii Dan: Husim.
Nova Vulgata
46,24Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.
Nova Vulgata
46,25Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem.
Nova Vulgata
46,26Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
Nova Vulgata 46,27Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
Nova Vulgata
Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. 
28 Ut nuntiaret et occurreret - Lege cum Sam et Syr lehērā’ôt (cfr. Gr «ut occurreret»); TM «ut instructionem daret»
Nova Vulgata 46,29Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit.
Nova Vulgata 46,30Dixitque Israel ad Ioseph: «Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo».
Nova Vulgata
46,31Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: «Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me.
Nova Vulgata 46,32Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
Nova Vulgata 46,33Cumque vocaverit vos et dixerit: “Quod est opus vestrum?”.
Nova Vulgata 46,34Respondebitis: “Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri”. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium».