Nova Vulgata 79,3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
Nova Vulgata 79,4Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
Nova Vulgata 79,5Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus?
Nova Vulgata 79,6Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,
Nova Vulgata 79,7quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt.
Nova Vulgata 79,8Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
Nova Vulgata 79,9Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
Nova Vulgata 79,10Quare dicent in gentibus: «Ubi est Deus eorum?». Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
Nova Vulgata 79,11Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis.
Nova Vulgata 79,12Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
Nova Vulgata 79,13Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.