Nova Vulgata55,1Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi.
Nova Vulgata 5,2Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: «Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium».
Nova Vulgata 5,3«Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?».
Nova Vulgata 5,4Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit.
Nova Vulgata 5,5Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.
Nova Vulgata Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
6dabrô sumitur ex verbo Arabo dabara «abire, fugere»
Nova Vulgata 5,7Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Nova Vulgata 5,8Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? «Quia amore langueo».
Nova Vulgata 5,9Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos?
Nova Vulgata 5,10Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus.
Nova Vulgata 5,11Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus.
Nova Vulgata 5,12Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima.
Nova Vulgata 5,13Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.
Nova Vulgata 5,14Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.
Nova Vulgata 5,15Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri.
Nova Vulgata 5,16Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.