Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 81

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 81
81,1Magistro chori. Secundum «Torcularia...». Asaph.
Nova Vulgata
81,2Exsultate Deo adiutori nostro,

iubilate Deo Iacob.
Nova Vulgata
81,3Sumite psalmum et date tympanum,

psalterium iucundum cum cithara.
Nova Vulgata
81,4Bucinate in neomenia tuba,

in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
 
Nova Vulgata
81,5Quia praeceptum in Israel est,

et iudicium Deo Iacob.
Nova Vulgata
81,6Testimonium in Ioseph posuit illud,

cum exiret de terra Aegypti;

sermonem, quem non noveram, audivi:
 
Nova Vulgata
81,7«Diverti ab oneribus dorsum eius;

manus eius a cophino recesserunt.
Nova Vulgata
81,8In tribulatione invocasti me et liberavi te,

exaudivi te in abscondito tempestatis,

probavi te apud aquam Meriba.
 
Nova Vulgata
81,9Audi, populus meus, et contestabor te;

Israel, utinam audias me!
Nova Vulgata
81,10Non erit in te deus alienus,

neque adorabis deum extraneum.
Nova Vulgata
81,11Ego enim sum Dominus Deus tuus,

qui eduxi te de terra Aegypti;

dilata os tuum, et implebo illud.
 
Nova Vulgata
81,12Et non audivit populus meus vocem meam,

et Israel non intendit mihi.
Nova Vulgata
81,13Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum,

ibunt in adinventionibus suis.
 
Nova Vulgata
81,14Si populus meus audisset me,

Israel si in viis meis ambulasset!
Nova Vulgata
81,15In brevi inimicos eorum humiliassem

et super tribulantes eos misissem manum meam.
 
Nova Vulgata
81,16Inimici Domini blandirentur ei,

et esset sors eorum in saecula;
Nova Vulgata
81,17et cibarem eos ex adipe frumenti

et de petra melle saturarem eos».