Nova Vulgata 16,2«Audivi frequenter talia! Consolatores molesti omnes vos estis.
Nova Vulgata 16,3Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas?
Nova Vulgata 16,4Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.
Nova Vulgata Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.
5Non cohiberem – Lege ita cum Gr et Syr
Nova Vulgata 16,6Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me;
Nova Vulgata 16,7nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.
Nova Vulgata 16,8Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
Nova Vulgata 16,9Ira eius discerpsit me et adversata est mihi et infremuit contra me dentibus suis Hostis meus acuit oculos suos in me.
Nova Vulgata 16,10Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
Nova Vulgata 16,11Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit.
Nova Vulgata 16,12Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.
Nova Vulgata Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.
13Lanceis – Retine Vg cum verss et Targ; TM «iaculis suis»
Nova Vulgata 16,14Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.
Nova Vulgata 16,15Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.
Nova Vulgata 16,16Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt:
Nova Vulgata 16,17attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.
Nova Vulgata 16,18Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Nova Vulgata 16,19Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Nova Vulgata Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.
20Cogitationes – Derivatum a ra ‛iiôn; TM «amici mei»
Nova Vulgata 16,21Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.