Nova Vulgata2424,1Moysi quoque dixit: «Ascende ad Dominum, tu et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
Nova Vulgata24,2Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo».
Nova Vulgata 24,3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: «Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus».
Nova Vulgata24,4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
Nova Vulgata24,5Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
Nova Vulgata24,6Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
Nova Vulgata24,7Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: «Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes».
Nova Vulgata24,8Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: «Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his».
Nova Vulgata 24,9Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
Nova Vulgata24,10Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.
Nova Vulgata24,11Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
Nova Vulgata 24,12Dixit autem Dominus ad Moysen: «Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos».
Nova Vulgata24,13Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei
Nova Vulgata24,14senioribus ait: «Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos».
Nova Vulgata 24,15Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
Nova Vulgata24,16et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Nova Vulgata24,17Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
Nova Vulgata24,18Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.