Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 10

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10 10,1Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Iapheth; natique sunt eis filii post diluvium.
Nova Vulgata
10,2Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
Nova Vulgata 10,3Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
Nova Vulgata Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.
4 Et Rodanim - Lege cum Sam et Gr wedānîm (= 1 Par 1,7) ; TM wedōdānîm
Nova Vulgata 10,5Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Nova Vulgata
10,6Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.
Nova Vulgata 10,7Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.
Nova Vulgata 10,8Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
Nova Vulgata 10,9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: «Quasi Nemrod robustus venator coram Domino».
Nova Vulgata 10,10Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
Nova Vulgata 10,11De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
Nova Vulgata 10,12Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.
Nova Vulgata 10,13At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim
Nova Vulgata et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.
14 Et Caphtorim - Pone ante «de quibus...Philisthim» (secundum Am 9,7)
Nova Vulgata 10,15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum
Nova Vulgata 10,16et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,
Nova Vulgata 10,17Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum
Nova Vulgata 10,18et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
Nova Vulgata 10,19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.
Nova Vulgata 10,20Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.
Nova Vulgata
10,21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
Nova Vulgata 10,22Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. 
Nova Vulgata 10,23Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
Nova Vulgata 10,24At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.
Nova Vulgata 10,25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
Nova Vulgata Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
26 Asarmoth - Lege cum Gr ḥaṣarmot; TM ṣarmāwet
Nova Vulgata 10,27et Adoram et Uzal et Decla
Nova Vulgata 10,28et Ebal et Abimael, Saba
Nova Vulgata 10,29et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;
Nova Vulgata 10,30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
Nova Vulgata
10,31Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
Nova Vulgata
10,32Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.