Nova Vulgata3131,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata31,2«Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum».
Nova Vulgata31,3Statimque Moyses: «Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
Nova Vulgata31,4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum».
Nova Vulgata31,5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam,
Nova Vulgata31,6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei.
Nova Vulgata 31,7Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt
Nova Vulgata31,8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio;
Nova Vulgata31,9ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt:
Nova Vulgata31,10tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit;
Nova Vulgata31,11et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis,
Nova Vulgata31,12et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
Nova Vulgata 31,13Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra.
Nova Vulgata31,14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello,
Nova Vulgata31,15ait: «Cur omnes feminas reservastis?
Nova Vulgata31,16Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?
Nova Vulgata31,17Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate;
Nova Vulgata31,18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis.
Nova Vulgata31,19Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri.
Nova Vulgata31,20Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis».
Nova Vulgata 31,21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: «Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
Nova Vulgata31,22Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum,
Nova Vulgata31,23omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur.
Nova Vulgata31,24Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis».
Nova Vulgata 31,25Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Nova Vulgata31,26«Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum;
Nova Vulgata31,27dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.
Nova Vulgata31,28Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
Nova Vulgata31,29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt.
Nova Vulgata31,30Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini».
Nova Vulgata 31,31Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus.
Nova Vulgata31,32Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia,
Nova Vulgata31,33boum septuaginta duo milia,
Nova Vulgata31,34asinorum sexaginta milia et mille,
Nova Vulgata31,35animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia.
Nova Vulgata31,36Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae,
Nova Vulgata31,37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque,
Nova Vulgata31,38et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo,
Nova Vulgata31,39de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus,
Nova Vulgata31,40de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
Nova Vulgata31,41Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum.
Nova Vulgata31,42Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant,
Nova Vulgata31,43de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis
Nova Vulgata31,44et de bobus triginta sex milibus
Nova Vulgata31,45 et de asinis triginta milibus quingentis
Nova Vulgata31,46et de hominibus sedecim milibus,
Nova Vulgata31,47tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
Nova Vulgata 31,48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt:
Nova Vulgata31,49«Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit.
Nova Vulgata31,50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum».
Nova Vulgata31,51Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus;
Nova Vulgata31,52omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
Nova Vulgata31,53Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat.
Nova Vulgata31,54Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.