Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 7

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7
7,1Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,

et dies mortis die nativitatis.
Nova Vulgata
7,2Melius est ire ad domum luctus

quam ad domum convivii;

in illa enim finis cunctorum hominum,

et vivens hoc conferet in corde.
Nova Vulgata
7,3Melior est tristitia risu,

quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
Nova Vulgata
7,4Cor sapientium in domo luctus,

et cor stultorum in domo laetitiae.
Nova Vulgata
7,5Melius est a sapiente corripi

quam laetari stultorum canticis,
Nova Vulgata
7,6quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,

sic risus stulti.

Sed et hoc vanitas.
Nova Vulgata
7,7Quia calumnia stultum facit sapientem,

et munus cor insanire facit.
Nova Vulgata
7,8«Melior est finis negotii quam principium,

melior est patiens arrogante».
Nova Vulgata
7,9Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
Nova Vulgata 7,10Ne dicas: «Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?». Non enim ex sapientia interrogas de hoc.
Nova Vulgata 7,11Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem.
Nova Vulgata 7,12Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
Nova Vulgata 7,13Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit.
Nova Vulgata 7,14In die bona fruere bonis et in die mala considera: Sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
Nova Vulgata
7,15Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
Nova Vulgata
7,16Noli esse nimis iustus

neque sapiens supra modum!

Cur te perdere vis?
Nova Vulgata
7,17Ne agas nimis impie

et noli esse stultus!

Cur mori debeas in tempore non tuo?
Nova Vulgata
7,18Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat.
Nova Vulgata 7,19Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis.
Nova Vulgata 7,20Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet.
Nova Vulgata 7,21Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
Nova Vulgata 7,22scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
Nova Vulgata
7,23Cuncta tentavi in sapientia, dixi: «Sapiens efficiar».
Nova Vulgata 7,24Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam?
Nova Vulgata
7,25Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam.
Nova Vulgata 7,26Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
Nova Vulgata 7,27Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
Nova Vulgata 7,28quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni:

Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
Nova Vulgata
7,29Ecce solummodo hoc inveni:

Quod fecerit Deus hominem rectum,

et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.