Nova Vulgata1313,1Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
Nova Vulgata 13,2Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum.
Nova Vulgata 13,3Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea.
Nova Vulgata 13,4Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli;
Nova Vulgata 13,5veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
Nova Vulgata 13,6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Nova Vulgata 13,7Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet.
Nova Vulgata 13,8Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum.
Nova Vulgata 13,9Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea.
Nova Vulgata 13,10Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Nova Vulgata 13,11Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo.
Nova Vulgata 13,12Pretiosior erit vir auro et homo mundo obryzo.
Nova Vulgata 13,13Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius.
Nova Vulgata 13,14Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
Nova Vulgata 13,15Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;
Nova Vulgata 13,16infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Nova Vulgata 13,17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint;
Nova Vulgata 13,18sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur.
Nova Vulgata 13,19Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Nova Vulgata 13,20Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi,
Nova Vulgata 13,21sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;
Nova Vulgata 13,22et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.