Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 90

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 90
90,1Precatio. Moysis viri Dei.

Domine, refugium factus es nobis

a generatione in generationem.
Nova Vulgata
90,2Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,

a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
 
Nova Vulgata
90,3Reducis hominem in pulverem;

et dixisti: «Revertimini, filii hominum».
Nova Vulgata
90,4Quoniam mille anni ante oculos tuos

tamquam dies hesterna, quae praeteriit,

et custodia in nocte.
 
Nova Vulgata
90,5Auferes eos, somnium erunt:
Nova Vulgata
90,6mane sicut herba succrescens,

mane floret et crescit,

vespere decidit et arescit.
 
Nova Vulgata
90,7Quia defecimus in ira tua

et in furore tuo turbati sumus.
Nova Vulgata
90,8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo,

occulta nostra in illuminatione vultus tui.
 
Nova Vulgata
90,9Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua,

consumpsimus ut suspirium annos nostros.
Nova Vulgata
90,10Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni

aut in valentibus octoginta anni,

et maior pars eorum labor et dolor,

quoniam cito transeunt, et avolamus.
Nova Vulgata
90,11Quis novit potestatem irae tuae

et secundum timorem tuum indignationem tuam?
 
Nova Vulgata
90,12Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Nova Vulgata
90,13Convertere, Domine, usquequo?

Et deprecabilis esto super servos tuos.
Nova Vulgata
90,14Reple nos mane misericordia tua,

et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Nova Vulgata
90,15Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti,

pro annis, quibus vidimus mala.
 
Nova Vulgata
90,16Appareat servis tuis opus tuum

et decor tuus filiis eorum.
Nova Vulgata
90,17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,

et opera manuum nostrarum confirma super nos

et opus manuum nostrarum confirma.