Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 36

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 36 36,1Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
Nova Vulgata
36,2Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
Nova Vulgata 36,3acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.
Nova Vulgata 36,4Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario
Nova Vulgata 36,5et dixerunt Moysi: «Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere».
Nova Vulgata 36,6Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: «Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario». Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
Nova Vulgata 36,7eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
Nova Vulgata
36,8Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;
Nova Vulgata 36,9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.
Nova Vulgata 36,10Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.
Nova Vulgata 36,11Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.
Nova Vulgata 36,12Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.
Nova Vulgata 36,13Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.
Nova Vulgata 36,14Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;
Nova Vulgata 36,15unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.
Nova Vulgata 36,16Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.
Nova Vulgata 36,17Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;
Nova Vulgata 36,18et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.
Nova Vulgata 36,19Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
Nova Vulgata
36,20Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.
Nova Vulgata 36,21Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
Nova Vulgata 36,22Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.
Nova Vulgata 36,23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Nova Vulgata 36,24cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.
Nova Vulgata 36,25Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas
Nova Vulgata 36,26cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.
Nova Vulgata 36,27Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas
Nova Vulgata 36,28et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;
Nova Vulgata quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,
29 Gemellae - Lege cum Sam to’ămīm; TM «integrae», cfr. 26,24
Nova Vulgata 36,30ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.
Nova Vulgata 36,31Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi
Nova Vulgata 36,32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.
Nova Vulgata 36,33Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.
Nova Vulgata 36,34Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.
Nova Vulgata
36,35Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;
Nova Vulgata 36,36et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Nova Vulgata
36,37Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;
Nova Vulgata 36,38et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.