Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 33

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 33 33,1Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit;

qui devastas, cum nemo te devastaverit!

Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis;

cum perfeceris devastationem, te devastabunt.

Nova Vulgata
Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus;

esto brachium nostrum in mane

et salus nostra in tempore tribulationis.

2 Brachium nostrum – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Targ, Syr et Vg zeēnû; TM «brachium eorum»
Nova Vulgata
33,3A voce fragoris fugerunt populi,

ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.

Nova Vulgata
Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus;

sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.

4 Spolia sicut – Lege cum Targ (cfr. Syr, Gr et Vg) šālāl ke; TM «spolia vestra»
Nova Vulgata
33,5Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso;

implet Sion iudicio et iustitia.

Nova Vulgata
33,6Et erit firmitas in temporibus tuis;

divitiae salutis sapientia et scientia:

timor Domini ipse est thesaurus eius.

Nova Vulgata
Ecce praecones clamabunt foris,

angeli pacis amare flebunt.

7 Praecones – Lege ’er’elim (TM ’er’ellām); iuxta traditionem Hebraicam (cfr. Comm. Hieronymi) = angeli, nuntii
Nova Vulgata
Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam;
irritum fecit pactum,

reiecit testes,
non reputavit homines.

8 Testes – Lege cum 1QIsa ‛ēdîm; TM «civitates»
Nova Vulgata
33,9Luget et elanguescit terra,

confusus est Libanus et obsorduit,

et factus est Saron sicut desertum,

et exaruerunt Basan et Carmelus.

Nova Vulgata
33,10«Nunc consurgam, dicit Dominus,

nunc exaltabor, nunc sublevabor.

Nova Vulgata
Concipietis fenum, parietis stipulam;

spiritus meus ut ignis vorabit vos.

11 Spiritus meus ut – Lege cum Targ ḥî ke; TM «spiritus vester»
Nova Vulgata
33,12Et erunt populi fornaces calcis:

spinae congregatae igne comburentur.
Nova Vulgata
33,13Audite, qui longe estis, quae fecerim,

et cognoscite, vicini, fortitudinem meam».

Nova Vulgata
33,14Conterriti sunt in Sion peccatores,

possedit tremor impios.

Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?

Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Nova Vulgata
33,15Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates,

qui reicit lucra ex rapinis

et excutit manus suas, ne munera accipiat,

qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos, ne videat malum:

Nova Vulgata
33,16iste in excelsis habitabit,

munimenta saxorum refugium eius;

panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.

Nova Vulgata
33,17Regem in decore suo videbunt oculi tui,

cernent terram longinquam.

Nova Vulgata
33,18Cor tuum cum timore inquiret:

«Ubi est scriba? Ubi ponderator?

Ubi computator turrium?».
Nova Vulgata
33,19Populum impudentem non videbis,

populum profundi sermonis, ininterpretabilis,

linguae barbarae absque intellegentia.
Nova Vulgata
33,20Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum!

Oculi tui videbunt Ierusalem,

habitationem securam,

tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;

nec auferentur clavi eius in sempiternum,

et omnes funiculi eius non rumpentur.

Nova Vulgata
33,21Quia ibi potens Dominus pro nobis

loco fluviorum, rivorum late patentium;

non transibit ibi navis remigum,

neque navis magna transgredietur eum.

Nova Vulgata
33,22Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster,

Dominus rex noster: ipse salvabit nos.

Nova Vulgata
Laxati sunt funiculi tui

nec sustinent malum suum,

ut dilatare velum non queant.

Tunc divident caeci praedam multam;

claudi diripient rapinam.

23 Divident caeci praedam – Lege jeḥallēq ‛iwwēr; TM «dividetur praeda»
Nova Vulgata
33,24Nec dicet incola: «Elangui».

Populus, qui habitat in ea,

auferetur ab eo iniquitas.