Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 12

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam
Nova Vulgata 12,2et dixerunt: «Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus?». Quod cum audisset Dominus
Nova Vulgata 12,3erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra ­
Nova Vulgata 12,4statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: «Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus». Cumque fuissent egressi,
Nova Vulgata 12,5descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
Nova Vulgata 12,6dixit ad eos:
«Audite sermones meos!

Si quis fuerit inter vos propheta Domini,
in visione apparebo ei

vel per somnium loquar ad illum.
Nova Vulgata
12,7At non talis servus meus Moyses,
qui in omni domo mea fidelissimus est!
Nova Vulgata
12,8Ore enim ad os loquor ei,

et palam et non per aenigmata et figuras

Dominum videt!

Quare ergo non timuistis detrahere

servo meo Moysi?».
Nova Vulgata
12,9Iratusque contra eos abiit,
Nova Vulgata 12,10nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.
    Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,
Nova Vulgata 12,11ait ad Moysen: «Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,
Nova Vulgata 12,12ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra».
Nova Vulgata 12,13Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: «Deus, obsecro, sana eam!».
Nova Vulgata 12,14Cui respondit Dominus: «Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur».
Nova Vulgata 12,15Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Nova Vulgata
12,16Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.