Nova Vulgata2121,1Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.
Nova Vulgata21,2At Israel voto se Domino obligans ait: «Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius».
Nova Vulgata21,3Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.
Nova Vulgata 21,4Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.
Nova Vulgata21,5Locutusque contra Deum et Moysen ait: «Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo».
Nova Vulgata 21,6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
Nova Vulgata21,7Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: «Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes». Oravitque Moyses pro populo.
Nova Vulgata21,8Et locutus est Dominus ad eum: «Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet».
Nova Vulgata21,9Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Nova Vulgata 21,10Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
Nova Vulgata21,11unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.
Nova Vulgata21,12Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;
Nova Vulgata21,13quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
Nova Vulgata21,14Unde dicitur in libro bellorum Domini: «Vaheb in Supha et torrentes Arnon.
Nova Vulgata 21,15Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum».
Nova Vulgata 21,16Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: «Congrega populum, et dabo ei aquam».
Nova Vulgata21,17Tunc cecinit Israel carmen istud: «Ascendat puteus. Concinite ei.
Nova Vulgata Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis». De solitudine in Matthana;
18De solitudine - Lege cum Sam et Vg mimmidbār; TM «et de»
Nova Vulgata21,19de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;
Nova Vulgata21,20de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.
Nova Vulgata 21,21Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
Nova Vulgata21,22«Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos».
Nova Vulgata21,23Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.
Nova Vulgata21,24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Nova Vulgata 21,25Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
Nova Vulgata21,26Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.
Nova Vulgata21,27Idcirco dicitur in proverbio: «Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon!
Nova Vulgata Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon.
28Deglutivit - Lege cum Gr (katépien) bāl‛āh; TM baalê
Nova Vulgata 21,29Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon.
Nova Vulgata 21,30Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba».
Nova Vulgata 21,31Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.
Nova VulgataMisitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.
32Expulerunt - Lege cum Gr, Sam et TargJwajjorišû; TM «expulit» e possessione
Nova Vulgata 21,33Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Nova Vulgata21,34Dixitque Dominus ad Moysen: «Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon».
Nova Vulgata21,35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.