Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 6

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6 6,1Haec sunt mandata et praecepta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam;
Nova Vulgata 6,2ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
Nova Vulgata 6,3Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
Nova Vulgata
6,4Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
Nova Vulgata 6,5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
Nova Vulgata 6,6Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
Nova Vulgata 6,7et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
Nova Vulgata 6,8et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
Nova Vulgata 6,9scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
Nova Vulgata
6,10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
Nova Vulgata 6,11domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris,
Nova Vulgata 6,12cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis:
Nova Vulgata 6,13Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
Nova Vulgata
6,14Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt,
Nova Vulgata 6,15quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae.
Nova Vulgata 6,16Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
Nova Vulgata 6,17Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi;
Nova Vulgata 6,18et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
Nova Vulgata 6,19ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus.
Nova Vulgata
6,20Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”,
Nova Vulgata 6,21dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
Nova Vulgata 6,22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro;
Nova Vulgata 6,23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris.
Nova Vulgata 6,24Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
Nova Vulgata 6,25Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.