Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 8

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8
8,1Et dixit Dominus ad me: «Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
Nova Vulgata 8,2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae;
Nova Vulgata 8,3et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: «Voca nomen eius Maher Salal Has Baz,
Nova Vulgata 8,4quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum».
Nova Vulgata 8,5Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:

Nova Vulgata
8,6«Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae,

quae vadunt cum silentio,

et defecit coram Rasin et filio Romeliae,
Nova Vulgata
8,7propter hoc ecce Dominus adducet super eos

aquas Fluminis fortes et multas,

regem Assyriorum et omnem gloriam eius,

et ascendet super omnes rivos eius

et fluet super universas ripas eius;

Nova Vulgata
8,8et ibit per Iudam inundans et diffluens,

usque ad collum veniet.

Et erit extensio alarum eius

implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel».
Nova Vulgata
8,9Clamorem tollite, populi, et consternemini;

et audite, universae procul terrae:

accingimini et perterremini,

accingimini et perterremini.

Nova Vulgata
8,10Inite consilium, et dissipabitur;

loquimini verbum, et non fiet,

quia nobiscum Deus.

Nova Vulgata
8,11Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
Nova Vulgata
8,12«Ne vocetis coniurationem,

quodcumque populus iste vocat coniurationem,

et timorem eius ne timeatis neque paveatis».

Nova Vulgata
8,13Dominum exercituum ipsum sanctificate:

ipse pavor vester, et ipse terror vester;

Nova Vulgata
8,14et erit in sanctuarium,

in lapidem offensionis et in petram scandali

duabus domibus Israel,

in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.

Nova Vulgata
8,15Et offendent ex eis plurimi

et cadent et conterentur

et irretientur et capientur.

Nova Vulgata
8,16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Nova Vulgata 8,17Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
Nova Vulgata 8,18Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
Nova Vulgata 8,19Et cum dixerint ad vos: «Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis?».
Nova Vulgata 8,20Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

Nova Vulgata
8,21Et transibit per eam afflictus et esuriens;

et, cum esurierit, irascetur

et maledicet regi suo et deo suo

et suspiciet sursum

Nova Vulgata
8,22et ad terram intuebitur:

et ecce tribulatio et tenebrae,

caligo opprimens et obscuritas diffusa.

Nova Vulgata
8,23Non erit enim amplius caligo,

ubi erat oppressio.

Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.