Nova Vulgata2626,1Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
Nova Vulgata26,2Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae.
Nova Vulgata26,3Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
Nova Vulgata26,4Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera.
Nova Vulgata26,5Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat.
Nova Vulgata26,6Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
Nova Vulgata 26,7Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum.
Nova Vulgata26,8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium.
Nova Vulgata26,9E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Nova Vulgata26,10Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius.
Nova Vulgata26,11Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
Nova Vulgata26,12Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi;
Nova Vulgata26,13et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens.
Nova Vulgata 26,14Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
Nova Vulgata 26,15Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae,
Nova Vulgata26,16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.
Nova Vulgata26,17In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur.
Nova Vulgata26,18Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum;
Nova Vulgata26,19quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
Nova Vulgata26,20In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
Nova Vulgata26,21quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur.
Nova Vulgata26,22Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas;
Nova Vulgata26,23et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi.
Nova VulgataEruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
24Geminae - Lege cum Sam, Gr et Targ to’ămîm; TM «integrae in compaginem unam» ad verbum: «ad anulum unum»; liberius etiam Gr «in unionem unam»
Nova Vulgata26,25Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Nova Vulgata 26,26Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
Nova Vulgata26,27et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam;
Nova Vulgata26,28vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
Nova Vulgata26,29Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
Nova Vulgata26,30Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Nova Vulgata 26,31Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
Nova Vulgata26,32Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
Nova Vulgata26,33Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
Nova Vulgata26,34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum
Nova Vulgata26,35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
Nova Vulgata 26,36Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
Nova Vulgata26,37Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.