Nova Vulgata3232,1Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
Nova Vulgata 32,2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Nova Vulgata32,3Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.
Nova Vulgata32,4Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;
Nova Vulgata 32,5cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Nova Vulgata32,6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: «Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam.
Nova Vulgata 32,7Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam.
Nova Vulgata 32,8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
Nova Vulgata 32,9Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium.
Nova Vulgata 32,10Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Nova Vulgata 32,11Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
Nova Vulgata 32,12et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius.
Nova Vulgata 32,13Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”.
Nova Vulgata Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14Parabo – Lege ’e‛erok cum Syr; TM «paravit»
Nova Vulgata 32,15Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia.
Nova Vulgata 32,16Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt,
Nova Vulgata 32,17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.
Nova Vulgata 32,18Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;
Nova Vulgata 32,19en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Nova Vulgata 32,20Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.
Nova Vulgata 32,21Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar.
Nova Vulgata 32,22Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.