Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 1

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Vocavit autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo conventus dicens:
Nova Vulgata 1,2«Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,
Nova Vulgata 1,3si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
Nova Vulgata 1,4ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.
Nova Vulgata 1,5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.
Nova Vulgata 1,6Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;
Nova Vulgata 1,7et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,
Nova Vulgata 1,8membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.
Nova Vulgata 1,9Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.
Nova Vulgata
1,10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret;
Nova Vulgata 1,11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum;
Nova Vulgata 1,12dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.
Nova Vulgata 1,13Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.
Nova Vulgata
1,14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam.
Nova Vulgata 1,15Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.
Nova Vulgata 1,16Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;
Nova Vulgata 1,17onfringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino.