Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 39

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 39 39,1Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.
Nova Vulgata 39,2Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas;
Nova Vulgata 39,3et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
Nova Vulgata
Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt
et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat
inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae.
4 Et egressi sunt 2 – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Syr, Theod et Vg wajjēṣ’û; TM «et egressus est»
Nova Vulgata 39,5Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia.
Nova Vulgata
39,6Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis;
Nova Vulgata 39,7oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem.
Nova Vulgata 39,8Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt.
Nova Vulgata Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem.
9 Artificium – Lege ( cfr. 52,15) hā’āmôn; TM «populi»
Nova Vulgata 39,10Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa.
Nova Vulgata
39,11Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro satellitum dicens:
Nova Vulgata 39,12«Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei».
Nova Vulgata 39,13Misit ergo Nabuzardan princeps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps magorum et omnes optimates regis Babylonis
Nova Vulgata 39,14miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo.
Nova Vulgata
39,15Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo custodiae, dicens:
Nova Vulgata 39,16«Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa.
Nova Vulgata 39,17Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas;
Nova Vulgata 39,18sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam», ait Dominus.