Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 40

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 40
40,1Consolamini, consolamini populum meum,

dicit Deus vester.
Nova Vulgata
40,2Loquimini ad cor Ierusalem

et clamate ad eam,

quoniam completa est militia eius,

expiata est iniquitas illius;

suscepit de manu Domini

duplicia pro omnibus peccatis suis.

Nova Vulgata
40,3Vox clamantis:

«In deserto parate viam Domini,

rectas facite in solitudine

semitas Dei nostri.

Nova Vulgata
40,4Omnis vallis exaltetur,

et omnis mons et collis humilietur;

et fiant prava in directa,

et aspera in plana:

Nova Vulgata
40,5et revelabitur gloria Domini,

et videbit omnis caro pariter

quod os Domini locutum est».

Nova Vulgata
Vox dicentis: «Clama!».

Et dixi: «Quid clamabo?».

Omnis caro fenum,

et omnis gloria eius quasi flos agri;

6 Et dixi – Lege cum 1QIsa, Gr et Vg wā’ōmar; TM «et dixit»
Nova Vulgata
40,7exsiccatum est fenum, et cecidit flos,

quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Vere fenum est populus.

Nova Vulgata
40,8Exsiccatum est fenum, et cecidit flos;

verbum autem Dei nostri manet in aeternum.

Nova Vulgata
40,9Super montem excelsum ascende,

tu, quae evangelizas Sion;

exalta in fortitudine vocem tuam,

quae evangelizas Ierusalem;

exalta, noli timere;

dic civitatibus Iudae:
«Ecce Deus vester,

Nova Vulgata
40,10ecce Dominus Deus in virtute venit,

et brachium eius dominatur:

ecce merces eius cum eo,

et praemium illius coram illo.

Nova Vulgata
40,11Sicut pastor gregem suum pascit,

in brachio suo congregat agnos

et in sinu suo levat;

fetas ipse portat».

Nova Vulgata
40,12Quis mensus est pugillo aquas

et caelos palmo disposuit,

modio continuit pulverem terrae

et libravit in pondere montes

et colles in statera?

Nova Vulgata
40,13Quis direxit spiritum Domini?

Aut quis consilium suum

ostendit illi?

Nova Vulgata
40,14Cum quo iniit consilium et instruxit eum

et docuit eum semitam iustitiae

et erudivit eum scientiam

et viam prudentiae ostendit illi?

Nova Vulgata
40,15Ecce gentes quasi stilla situlae

et quasi momentum pulveris in statera reputantur;

ecce insulae quasi pulvis exiguus.

Nova Vulgata
40,16Et Libanus non sufficiet ad succendendum,

et animalia eius non sufficient ad holocaustum.

Nova Vulgata
Omnes gentes, quasi non sint, coram eo;

quasi nihilum et inane reputantur ab eo.

17 Quasi nihilum Lege cum 1QIsa (cfr. Vg) ke’efes; TM «ex nihilo»
Nova Vulgata
40,18Cui ergo similem facitis Deum?

Aut quam imaginem ponitis ei?

Nova Vulgata
40,19Sculptile conflat faber,

et aurifex auro figurat illud,

et laminis argenteis argentarius.

Nova Vulgata
40,20Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile:

exquirit sibi sapientem artificem

ut statuat simulacrum,

quod non moveatur.

Nova Vulgata
40,21Numquid non scitis? Numquid non audistis?

Numquid non annuntiatum est vobis ab initio?

Numquid non intellexistis fundamenta terrae?

Nova Vulgata
40,22Qui sedet super gyrum terrae,

et habitatores eius sunt quasi locustae;

qui extendit sicut velum caelos

et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;

Nova Vulgata
40,23qui redigit in nihilum principes,

iudices terrae velut inane facit.

Nova Vulgata
40,24Et quidem neque plantatus neque satus

neque radicatus in terra truncus eorum;

repente flavit in eos, et aruerunt,

et turbo quasi stipulam aufert eos.

Nova Vulgata
40,25«Et cui assimilabitis me,

quasi aequalis ei sim ego?»,

dicit Sanctus.

Nova Vulgata
40,26Levate in excelsum oculos vestros

et videte: Quis creavit haec?

Qui educit in numero militiam eorum

et omnes ex nomine vocat;
prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius

neque unum deest.

Nova Vulgata
40,27Quare dicis, Iacob,

et loqueris, Israel:
«Abscondita est via mea a Domino,

et a Deo meo iudicium meum transit?».

Nova Vulgata
40,28Numquid nescis? Aut non audisti?

Deus sempiternus Dominus,

qui creavit terminos terrae;

non deficiet neque laborabit,

nec est investigatio sapientiae eius.
Nova Vulgata
40,29Qui dat lasso virtutem

et invalido robur multiplicat.

Nova Vulgata
40,30Deficient pueri et laborabunt,

et iuvenes lapsu labentur;

Nova Vulgata
40,31qui autem sperant in Domino,

mutabunt fortitudinem,

assument pennas sicut aquilae,

current et non laborabunt,

ambulabunt et non deficient.