Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 146

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 146
146,1ALLELUIA.

Lauda, anima mea, Dominum;
Nova Vulgata
146,2laudabo Dominum in vita mea,

psallam Deo meo, quamdiu fuero.
 
Nova Vulgata
146,3Nolite confidere in principibus,

in filiis hominum, in quibus non est salus.
Nova Vulgata
146,4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;

in illa die peribunt cogitationes eorum.
 
Nova Vulgata
146,5Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,

cuius spes in Domino Deo suo,
 
Nova Vulgata
146,6qui fecit caelum et terram,

mare et omnia, quae in eis sunt;

qui custodit veritatem in saeculum,
Nova Vulgata
146,7facit iudicium oppressis,

dat escam esurientibus.

 
Dominus solvit compeditos,
Nova Vulgata
146,8Dominus illuminat caecos,

Dominus erigit depressos,

Dominus diligit iustos,
Nova Vulgata
146,9Dominus custodit advenas,

pupillum et viduam sustentat

et viam peccatorum disperdit.
 
Nova Vulgata
146,10Regnabit Dominus in saecula,

Deus tuus, Sion,

in generationem et generationem.