Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 19

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 19
19,1Magistro chori. Psalmus. David.

Nova Vulgata
19,2Caeli enarrant gloriam Dei,

et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Nova Vulgata
19,3Dies diei eructat verbum,

et nox nocti indicat scientiam.
 
Nova Vulgata
19,4Non sunt loquelae neque sermones,

quorum non intellegantur voces:
Nova Vulgata
19,5in omnem terram exivit sonus eorum

et in fines orbis terrae verba eorum.
 
Nova Vulgata
19,6Soli posuit tabernaculum in eis,

et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,

exsultavit ut gigas ad currendam viam.
Nova Vulgata
19,7A finibus caelorum egressio eius,

et occursus eius usque ad fines eorum,

nec est quod se abscondat a calore eius.
 
Nova Vulgata
19,8Lex Domini immaculata, reficiens animam,

testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Nova Vulgata
19,9Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,

praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
Nova Vulgata
19,10Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi,

iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Nova Vulgata
19,11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,

et dulciora super mel et favum stillantem.
 
Nova Vulgata
19,12Etenim servus tuus eruditur in eis;

in custodiendis illis retributio multa.
Nova Vulgata
19,13Errores quis intellegit?

Ab occultis munda me,
Nova Vulgata
19,14et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei.

Tunc immaculatus ero

et emundabor a delicto maximo.
 
Nova Vulgata
19,15Sint ut complaceant eloquia oris mei

et meditatio cordis mei in conspectu tuo.

Domine, adiutor meus et redemptor meus.