Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Psalmorum

19
1Magistro chori. Psalmus. David.


2Caeli enarrant gloriam Dei,

et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

3Dies diei eructat verbum,

et nox nocti indicat scientiam.
 

4Non sunt loquelae neque sermones,

quorum non intellegantur voces:

5in omnem terram exivit sonus eorum

et in fines orbis terrae verba eorum.
 

6Soli posuit tabernaculum in eis,

et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,

exsultavit ut gigas ad currendam viam.

7A finibus caelorum egressio eius,

et occursus eius usque ad fines eorum,

nec est quod se abscondat a calore eius.
 

8Lex Domini immaculata, reficiens animam,

testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

9Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,

praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 

10Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi,

iudicia Domini vera, iusta omnia simul,

11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,

et dulciora super mel et favum stillantem.
 

12Etenim servus tuus eruditur in eis;

in custodiendis illis retributio multa.

13Errores quis intellegit?

Ab occultis munda me,

14et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei.

Tunc immaculatus ero

et emundabor a delicto maximo.
 

15Sint ut complaceant eloquia oris mei

et meditatio cordis mei in conspectu tuo.

Domine, adiutor meus et redemptor meus.