Nova Vulgata1111,1Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
Nova Vulgata 11,2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.
Nova Vulgata 11,3Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Nova Vulgata 11,4Qui observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam metet.
Nova Vulgata 11,5Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Nova Vulgata 11,6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit.
Nova Vulgata 11,7Dulce lumen et delectabile est oculis videre solem.
Nova Vulgata 11,8Si annis multis vixerit homo et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas.
Nova Vulgata 11,9Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum; et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
Nova Vulgata 11,10Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt.