Nova Vulgata4141,1Taceant ante me insulae, et gentes renovent fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus.
Nova Vulgata 41,2Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius.
Nova Vulgata 41,3Persequetur eos, transibit in pace; semita sub pedibus eius non apparebit.
Nova Vulgata 41,4Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Nova Vulgata 41,5Viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt.
Nova Vulgata 41,6Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: «Confortare».
Nova Vulgata 41,7Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: «Bonum est»; et roborat eum clavis, ut non moveatur.
Nova Vulgata 41,8Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei,
Nova Vulgata 41,9quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: «Servus meus es tu; elegi te et non abieci te».
Nova Vulgata 41,10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae.
Nova Vulgata 41,11Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi.
Nova Vulgata 41,12Quaeres eos et non invenies viros, qui rixantur tecum; erunt quasi non sint et veluti nihilum, viri bellantes adversum te.
Nova Vulgata 41,13Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: «Ne timeas; ego auxiliabor tibi.
Nova Vulgata 41,14Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi», dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel.
Nova Vulgata 41,15Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones.
Nova Vulgata 41,16Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis
Nova Vulgata 41,17Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.
Nova Vulgata 41,18Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum.
Nova Vulgata 41,19Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul,
Nova Vulgata 41,20ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.
Nova Vulgata 41,21Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob.
Nova Vulgata Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis.
22Accedant – Lege cum Targ, Gr, Syr et Vg jiggešû; TM «accedere faciant»
Nova Vulgata 41,23Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul.
Nova Vulgata 41,24Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos.
Nova Vulgata Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum.
25Vocavi eum nomine – Lege (cfr. 45,3) ’eqrāh bišmô; TM «vocavit me nomine» Et conculcabit – Lege cum Targ wejābōs; TM «et veniet»
Nova Vulgata 41,26Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: «Iustum est»? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros.
Nova Vulgata 41,27Primus ad Sion: Ecce adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do.
Nova Vulgata 41,28Et vidi, et nemo erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos interrogarem, responderent verbum.
Nova Vulgata 41,29Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.