Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 4

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: «Acquisivi virum per Dominum».
Nova Vulgata 4,2Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
Nova Vulgata 4,3Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
Nova Vulgata 4,4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
Nova Vulgata 4,5ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
Nova Vulgata 4,6Dixitque Dominus ad eum: «Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
Nova Vulgata 4,7Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius».
Nova Vulgata Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: «Egrediamur foras». Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
8 Egrediamur foras - Adde cum Targ et Vg lekāh wenēṣē’ haḥûṣāh
Nova Vulgata 4,9Et ait Dominus ad Cain: «Ubi est Abel frater tuus?». Qui respondit: «Nescio. Num custos fratris mei sum ego?».
Nova Vulgata 4,10Dixitque ad eum: «Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
Nova Vulgata 4,11Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
Nova Vulgata 4,12Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram».
Nova Vulgata 4,13Dixitque Cain ad Dominum: «Maior est poena mea quam ut portem eam.
Nova Vulgata 4,14Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me».
Nova Vulgata 4,15Dixitque ei Dominus: «Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!». Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
Nova Vulgata
4,16Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.

Nova Vulgata
4,17Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
Nova Vulgata 4,18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. 
Nova Vulgata 4,19Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
Nova Vulgata 4,20Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
Nova Vulgata 4,21Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
Nova Vulgata 4,22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
Nova Vulgata 4,23Dixitque Lamech uxoribus suis:
«Ada et Sella, audite vocem meam;
uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
Nova Vulgata
4,24septuplum ultio dabitur de Cain,
de Lamech vero septuagies septies».
Nova Vulgata
4,25Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: «Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain». 
Nova Vulgata 4,26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.