Nova Vulgata1717,1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata17,2«Fili hominis, propone aenigma et narra parabolam ad domum Israel
Nova Vulgata17,3et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo pennarum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit cacumen cedri;
Nova Vulgata 17,4summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam.
Nova Vulgata Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud,
5Semine – Omitte cum Gr et Syr qāḥ (= «sume»?)
Nova Vulgata ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines.
6Ut germinaret et cresceret – Lege wejiṣmaḥ wîhî; TM «et germinavit et crevit»
Nova Vulgata Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata.
7Altera – Lege (cfr. 19,5; 37,16) cum Gr, Syr et Vg ’aḥēr; TM «una»
Nova Vulgata 17,8In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem.
Nova Vulgata 17,9Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus.
Nova Vulgata 17,10Ecce plantata est; ergone prosperabitur? Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat, arescet?».
Nova Vulgata 17,11Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata17,12«Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem;
Nova Vulgata 17,13et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit,
Nova Vulgata17,14ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud.
Nova Vulgata17,15Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
Nova Vulgata17,16Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
Nova Vulgata17,17Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas.
Nova Vulgata17,18Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet.
Nova Vulgata 17,19Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius
Nova Vulgata17,20et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me.
Nova VulgataEt omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum.
21Electi eius – Lege cum multis mss Hebraicis, Syr et Targ mibḥārô; TM «profugi eius»
Nova Vulgata 17,22Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem.
Nova Vulgata 17,23In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit.
Nova Vulgata 17,24Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci».