Nova Vulgata2020,1Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
Nova Vulgata20,2Dixitque de Sara uxore sua: «Soror mea est». Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
Nova Vulgata20,3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: «En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum».
Nova Vulgata20,4Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: «Domine, num gentem etiam iustam interficies?
Nova Vulgata20,5Nonne ipse dixit mihi: “Soror mea est”, et ipsa quoque ait: “Frater meus est”? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc».
Nova Vulgata20,6Dixitque ad eum Deus per somnium: «Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
Nova Vulgata20,7Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt».
Nova Vulgata 20,8Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
Nova Vulgata20,9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: «Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi».
Nova Vulgata20,10Rursusque ait: «Quid vidisti, ut hoc faceres?».
Nova Vulgata20,11Respondit Abraham: «Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
Nova Vulgata20,12Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
Nova Vulgata20,13Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim».
Nova Vulgata 20,14Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
Nova Vulgata20,15et ait: «Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita».
Nova Vulgata20,16Sarae autem dixit: «Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis».
Nova Vulgata20,17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
Nova Vulgata20,18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.