Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 14

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Magistro chori. David.

Dixit insipiens in corde suo: «Non est Deus».

Corrupti sunt et abominationes operati sunt;

non est qui faciat bonum.
Nova Vulgata
14,2Dominus de caelo prospexit super filios hominum,

ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
 
Nova Vulgata
14,3Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt;

non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nova Vulgata
14,4Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem,

qui devorant plebem meam sicut escam panis?
 
Dominum non invocaverunt;
Nova Vulgata
14,5illic trepidaverunt timore,

quoniam Deus cum generatione iusta est.
Nova Vulgata
14,6Vos consilium inopis confundetis,

Dominus autem spes eius est.
Nova Vulgata
14,7Quis dabit ex Sion salutare Israel?

Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae,

exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.