Nova Vulgata7 7,1Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?
Nova Vulgata 7,2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,
Nova Vulgata 7,3sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.
Nova Vulgata 7,4Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
Nova Vulgata 7,5Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.
Nova Vulgata 7,6Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.
Nova Vulgata 7,7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
Nova Vulgata 7,8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
Nova Vulgata 7,9Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
Nova Vulgata 7,10nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
Nova Vulgata 7,11Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
Nova Vulgata 7,12Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?
Nova Vulgata 7,13Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam,
Nova Vulgata 7,14terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.
Nova Vulgata 7,15Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Nova Vulgata 7,16Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Nova Vulgata 7,17Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Nova Vulgata 7,18Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum.
Nova Vulgata 7,19Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Nova Vulgata 7,20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
Nova Vulgata 7,21Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!».