Nova Vulgata4 4,1ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum! Dispersi sunt lapides sancti in capite omnium platearum.
Nova Vulgata 4,2BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
Nova Vulgata 4,3GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
Nova Vulgata 4,4DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
Nova Vulgata 4,5HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora.
Nova Vulgata 4,6VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus.
Nova Vulgata 4,7ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum.
Nova Vulgata 4,8HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum.
Nova Vulgata 4,9TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
Nova Vulgata 4,10IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
Nova Vulgata 4,11CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius.
Nova Vulgata 4,12LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem.
Nova Vulgata 4,13MEM. Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum.
Nova Vulgata 4,14NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine, ita ut nemo posset attingere lacinias eorum.
Nova Vulgata 4,15SAMECH. «Recedite! Pollutus est», clamaverunt eis; «Recedite, abite, nolite tangere!». Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes: «Non addent ultra ut incolant».
Nova Vulgata 4,16PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt.
Nova Vulgata 4,17AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest.
Nova Vulgata 4,18SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris, ne iremus per plateas nostras. «Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster».
Nova Vulgata 4,19COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
Nova Vulgata 4,20RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: «Sub umbra sua vivemus in gentibus».
Nova Vulgata 4,21SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Us; ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis.
Nova Vulgata 4,22TAHU. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te; visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.