Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 1

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
Nova Vulgata 1,2Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
Nova Vulgata 1,3Issachar, Zabulon et Beniamin,
Nova Vulgata 1,4Dan et Nephthali, Gad et Aser.
Nova Vulgata 1,5Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
Nova Vulgata 1,6Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, 
Nova Vulgata 1,7filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
Nova Vulgata
1,8Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
Nova Vulgata 1,9et ait ad populum suum: «Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
Nova Vulgata 1,10venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra». 
Nova Vulgata 1,11Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. 
Nova Vulgata 1,12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
Nova Vulgata 1,13Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos
Nova Vulgata 1,14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
Nova Vulgata
1,15Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,
Nova Vulgata 1,16praecipiens eis: «Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate».
Nova Vulgata 1,17Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
Nova Vulgata 1,18Quibus ad se accersitis rex ait: «Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?».
Nova Vulgata 1,19Quae responderunt: «Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt».
Nova Vulgata 1,20Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
Nova Vulgata 1,21et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
Nova Vulgata
1,22Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: «Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate».