Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 22

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 22 22,1Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: «Abraham». Ille respondit: «Adsum».
Nova Vulgata 22,2Ait: «Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi».

Nova Vulgata
22,3Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus.
Nova Vulgata 22,4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul
Nova Vulgata 22,5dixitque ad pueros suos: «Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos».

Nova Vulgata
22,6Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
Nova Vulgata 22,7dixit Isaac Abrahae patri suo: «Pater mi». Ille respondit: «Quid vis, fili?». «Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?».
Nova Vulgata 22,8Dixit Abraham: «Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi».

    Pergebant ambo pariter;
Nova Vulgata 22,9et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
Nova Vulgata 22,10extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Nova Vulgata 22,11Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: «Abraham, Abraham». Qui respondit: «Adsum».
Nova Vulgata 22,12Dixitque: «Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me».
Nova Vulgata Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
13 Unum - Lege cum multis mss, Sam Gr, Syr et Targ ’eḥād; TM «post (tergum)»
Nova Vulgata 22,14Appellavitque nomen loci illius: «Dominus videt». Unde usque hodie dicitur: «In monte Dominus videtur».

Nova Vulgata
22,15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit:
Nova Vulgata 22,16«Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
Nova Vulgata 22,17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Nova Vulgata 22,18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae».

Nova Vulgata
22,19Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.
Nova Vulgata
22,20His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
Nova Vulgata 22,21Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
Nova Vulgata 22,22et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph
Nova Vulgata 22,23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 
Nova Vulgata 22,24Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.